- DODECARCHIA Aegypti
- DODECARCHIA AegyptiPost Sabaconis seu Soi, aut Suae (uti vocatur s. Reg. c. 17. v. 4.) Aethoipis, qui Aegyptum occupaverat per 50. Annos, discessum, Aegyptii libertatem adepti XII. Reges constituêrunt, Herod. l. 2. c. 147. Νομάρχας vocat Diod. l. 1. Nempe, ante Sabaconis invasionem. Πολυκοιρανίη, fuit, post Thuorim, ultimum Thebarum Regum, qui in Asia quoque imperarunt. Quis fuerit contemporaneorum vero horum regnorum numerus, non est facile definire: hoc certum, labento iam tandem fortunâ, immensam illam potentiam intra Aegypti limites rursus redactam; et imperium toto orbe splendidissimum, in minutulas quasdam dominationes, dissipatum esse. Herod. l. 2. c. 135. Asychin habet et Anysin. Diod. Sic. his omissis, Bocchorim habet et Sabaconem, l. 1. Nec Bubasticarum Dynastiam, inter Thebanos et Aethiopas, stationem suam servare incongruum est. Sed et Saitae Reges ante Aethiopas locandi: Nechus enim, Psammetichi pater, Bocchoridi fuit aequalis, Herod. Ibid. c. 152. Porro Thebanorum Regnum, si qua fides Africano, et ipsum nondum desiit, licet hisce temporibus valde imminutum, et intra angustos limites forte redactum. Certe non unus fuit illorum temporum status, ned longusmultiplicatorum Dominorum principatus, Aegyptus disiunctis viribus, exrernos impetus avertere non valuit, sed ab hostibus oppressa, sub iugo aliquandiu fuit: cedente Sabacone, rediit Πολυκοιναρίη, donec tot Regulorum potentia cito Psammeticho cessit. at de causis horum motuum siletur apud Vett. obscura est Regulorum horum origo; neque satis constat, quo casu contigerit rerum Thebanarum conversio. Forte Milites illi (quorum ordo a Sesestri instirutus in Nomis infer. Aegypti Collocatus et feudis patrimonialibus donatus est, vide ubi de Calasiriis et Hermotybiis) opulenti iam, sukperbi, seditiosi, sibimetipsis. Nomos hos asseruêrunt, et spretâ Maiestate Thebanâ, potestatem regiam usurparunt: praesertim cum illi in urbe Sai, in Bubasti, aliisque inf. Aegypti partibus Regnorum subrum sedes habuerint, quae ab Aethiopibus dissipata sunt. Illis cedentibus, iam renovati sunt Regulorum istorum principatus: e quorum numero fuit praef. Anysis caecus, apud Herod. l. 2. c. 137. Psammetichus Saites, c. 152. Tementhes, Polyaen. Stratag. l. 7. §. 3. Sechon Vulcani Sacerdos, Herod. ibid. c. 141. etc. Verum post vix 15. Annos, ortis inter Regulos hosce iurgiis turbisque civilibus, ad quas respicitur Es. c. 19. v. 2. Psammetichus, Ionum Carumque ope, rerum summam ad se transtulit, a quo res Aegypti certius Graecis innotuêrunt. Reguli coeteri, partim caesi, partim pulsi, in Libyae latere, a Meroe dierum 12. itinere, oppidum Esar condidêrunt, ubi produntur Ann. 300. habitâsse, Plin. l. 6. c. 30. regionem Tenesin vocat, dictos Sebites, i. e. advenas; reginam habuisse; sub qua Meroe Strab. refert l. 16. Vide ioh. Marsham. Can Chron. Sec. XVII. et hîc passim, de Regibus praefatis, item in voce Bubastus, Sais, etc.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.